Odpustková modlitba pred Ukrižovaným

EN EGO, o bone et dulcíssime Jesu, ante conspéctum tuum génibus me provólvo, ac máximo ánimi ardóre te oro atque obtéstor, ut meum in cor vívidos fídei, spei et caritátis sensus, atque veram peccatórum meórum paeniténtiam, éaque emendándi firmíssimam voluntátem velis imprímere; dum magno ánimi afféctu et dolóre tua quinque vúlnera mecum ipse consídero ac mente contémplor, illud prae óculis habens, quod jam in ore ponébat tuo David Prophéta de te, o bone Jesu: Fodérunt manus meas et pedes meos: dinumeravérunt ómnia ossa mea. Amen.

(viac…)